Znaleziono 1192 Wyniki dla: Ope
et mementote operum patrum quæ fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen æternum (Liber I Maccabaeorum 2, 51)
similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione (Liber I Maccabaeorum 3, 4)
et repulsi sunt inimici præ timore ejus et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu ejus (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
et exacerbabat reges multos et lætificabat Jacob in operibus suis et in sæculum memoria ejus in benedictione (Liber I Maccabaeorum 3, 7)
et Gorgias et exercitus ejus in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
et Judas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas (Liber I Maccabaeorum 4, 23)
et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quæ fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 51)
et factum est post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem (Liber I Maccabaeorum 9, 23)
et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo præcepit Alchimus destrui muros domus sanctæ interioris et destrui opera prophetarum et cœpit destruere (Liber I Maccabaeorum 9, 54)
in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os ejus et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua (Liber I Maccabaeorum 9, 55)
et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 11)
et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus (Liber I Maccabaeorum 10, 41)