Znaleziono 754 Wyniki dla: Omnis
benedictus Dominus Deus Israël ab æterno usque in æternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino (Liber I Paralipomenon 16, 36)
reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suæ (Liber I Paralipomenon 16, 43)
deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israël numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Juda autem trecenta septuaginta milia bellatorum (Liber I Paralipomenon 21, 5)
Domine Deus noster omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia (Liber I Paralipomenon 29, 16)
præcepit autem David universæ ecclesiæ benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem (Liber I Paralipomenon 29, 20)
seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)
præcepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et judicibus omnis Israël et principibus familiarum (Liber II Paralipomenon 1, 2)
altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)
et convertit faciem suam et benedixit universæ multitudini Israël nam omnis turba stabat intenta et ait (Liber II Paralipomenon 6, 3)
rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino (Liber II Paralipomenon 7, 4)
fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israël cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti (Liber II Paralipomenon 7, 8)
cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo (Liber II Paralipomenon 12, 1)