Znaleziono 754 Wyniki dla: Omnis
respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui jerant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de præda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant (Liber I Samuelis 30, 22)
insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen (Liber II Samuelis 2, 28)
et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace (Liber II Samuelis 3, 23)
cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus (Liber II Samuelis 3, 32)
manus tuæ non sunt ligatæ et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum (Liber II Samuelis 3, 34)
David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis (Liber II Samuelis 6, 5)
et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)
et partitus est multitudini universæ Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulæ carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam (Liber II Samuelis 6, 19)
habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth (Liber II Samuelis 9, 12)
tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israël et in conspectu solis (Liber II Samuelis 12, 12)
populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem (Liber II Samuelis 12, 31)
egressusque rex et omnis Israël pedibus suis stetit procul a domo (Liber II Samuelis 15, 17)