Mosaico decorativo

Znaleziono 945 Wyniki dla: Omnia

  • et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quæ paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub cælo (Liber Ecclesiastes 3, 1)

  • didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quæ fecit Deus ut timeatur (Liber Ecclesiastes 3, 14)

  • idcirco unus interitus est hominis et jumentorum et æqua utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo jumento amplius cuncta subiacent vanitati (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)

  • etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia (Liber Ecclesiastes 6, 6)

  • omnia hæc consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa æque eveniant justo et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum dejerat (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post hæc ad inferos deducentur (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniæ obœdient omnia (Liber Ecclesiastes 10, 19)

  • vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas (Liber Ecclesiastes 12, 8)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina