Znaleziono 1451 Wyniki dla: Omnes
præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris (Liber Ieremiae 37, 20)
ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis et ipsæ dicent seduxerunt te et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in cæno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te (Liber Ieremiae 38, 22)
et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni (Liber Ieremiae 38, 23)
venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)
et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis (Liber Ieremiae 39, 3)
cumque vidisset eos Sedecias rex Juda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quæ erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti (Liber Ieremiae 39, 4)
et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha in oculis ejus et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis (Liber Ieremiae 39, 6)
misit ergo Nabuzardan princeps militiæ et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis (Liber Ieremiae 39, 13)
cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terræ qui non fuerant translati in Babylonem (Liber Ieremiae 40, 7)
sed et omnes Judæi qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæam et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan (Liber Ieremiae 40, 11)
reversi sunt inquam omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis (Liber Ieremiae 40, 12)
Johanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat (Liber Ieremiae 40, 13)