Znaleziono 1451 Wyniki dla: Omnes
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël (Liber I Maccabaeorum 4, 11)
et fugerunt omnes in campo alienigenarum (Liber I Maccabaeorum 4, 22)
deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis (Liber I Maccabaeorum 4, 33)
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros (Liber I Maccabaeorum 5, 13)
et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hæ omnes civitates munitæ et magnæ (Liber I Maccabaeorum 5, 26)
et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
ut autem adpropinquavit Judas ad torrentem aquæ statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prœlium (Liber I Maccabaeorum 5, 42)
et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritæ sunt ante faciem eorum omnes gentes et projecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain (Liber I Maccabaeorum 5, 43)
et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde præ sollicitudine (Liber I Maccabaeorum 6, 10)
et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros (Liber I Maccabaeorum 6, 25)
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis (Liber I Maccabaeorum 6, 41)