Znaleziono 196 Wyniki dla: Nonne
at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum (Evangelium secundum Matthaeum 20, 13)
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
nonne iste est faber filius Mariæ frater Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo (Evangelium secundum Marcum 6, 3)
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Joseph (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
dicebat autem illis et similitudinem numquid potest cæcus cæcum ducere nonne ambo in foveam cadent (Evangelium secundum Lucam 6, 39)
stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit (Evangelium secundum Lucam 11, 40)
nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo (Evangelium secundum Lucam 12, 6)
quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quæ perierat donec inveniat illam (Evangelium secundum Lucam 15, 4)
aut quæ mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quærit diligenter donec inveniat (Evangelium secundum Lucam 15, 8)
respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt (Evangelium secundum Lucam 17, 17)
nam quis major est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
nonne hæc oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam (Evangelium secundum Lucam 24, 26)