Znaleziono 1395 Wyniki dla: Negotiatum Regem David:
venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquæ propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber II Samuelis 5, 20)
et reliquerunt ibi sculptilia sua quæ tulit David et viri ejus (Liber II Samuelis 5, 21)
consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum (Liber II Samuelis 5, 23)
fecit itaque David sicut ei præceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer (Liber II Samuelis 5, 25)
congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël triginta milia (Liber II Samuelis 6, 1)
David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis (Liber II Samuelis 6, 5)
contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc (Liber II Samuelis 6, 8)
et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini (Liber II Samuelis 6, 9)
et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei (Liber II Samuelis 6, 10)
nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia ejus propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio (Liber II Samuelis 6, 12)
et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo (Liber II Samuelis 6, 14)
et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)