Znaleziono 771 Wyniki dla: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri (Liber Numeri 18, 1)
locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quæ sanctificantur a filiis Israël tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna (Liber Numeri 18, 8)
hæc ergo accipies de his quæ sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum (Liber Numeri 18, 9)
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israël (Liber Numeri 18, 20)
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti (Liber Numeri 18, 28)
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens (Liber Numeri 19, 1)
cumque indigeret aqua populus cojerunt adversum Mosen et Aaron (Liber Numeri 20, 2)
ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum fœderis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos (Liber Numeri 20, 6)
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et jumenta ejus (Liber Numeri 20, 8)
tulit igitur Moses virgam quæ erat in conspectu Domini sicut præceperat ei (Liber Numeri 20, 9)
cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressæ sunt aquæ largissimæ ita ut et populus biberet et jumenta (Liber Numeri 20, 11)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israël non introducetis hos populos in terram quam dabo eis (Liber Numeri 20, 12)