Mosaico decorativo

Znaleziono 1369 Wyniki dla: Moses Et Terram

  • fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Ægypti (Liber Exodus 8, 7)

  • dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant (Liber Exodus 8, 9)

  • egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni (Liber Exodus 8, 12)

  • feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terræ et facti sunt scinifes in hominibus et in jumentis omnis pulvis terræ versus est in scinifes per totam terram Ægypti (Liber Exodus 8, 17)

  • faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscæ et scias quoniam ego Dominus in medio terræ (Liber Exodus 8, 22)

  • fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus et in omnem terram Ægypti corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis (Liber Exodus 8, 24)

  • et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis lapidibus nos obruent (Liber Exodus 8, 26)

  • et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo ejus cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino (Liber Exodus 8, 29)

  • egressusque Moses a Pharao oravit Dominum (Liber Exodus 8, 30)

  • et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao (Liber Exodus 9, 8)

  • sitque pulvis super omnem terram Ægypti erunt enim in hominibus et in jumentis vulnera et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 9, 9)

  • tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in cælum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in jumentis (Liber Exodus 9, 10)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina