Znaleziono 207 Wyniki dla: Mortuus

  • sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis ejus quod radet ilico et in eadem die purgationis suæ et rursum septima (Liber Numeri 6, 9)

  • cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 15, 36)

  • pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri (Liber Numeri 27, 3)

  • homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam ejus transibit hereditas (Liber Numeri 27, 8)

  • ascenditque Aaron sacerdos montem Hor jubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto mense quinto prima die mensis (Liber Numeri 33, 38)

  • si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur (Liber Numeri 35, 16)

  • aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum jugulabit (Liber Numeri 35, 21)

  • filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)

  • si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitæ ejus surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus (Liber Deuteronomii 19, 11)

  • et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit (Liber Deuteronomii 24, 3)

  • quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater ejus et suscitabit semen fratris sui (Liber Deuteronomii 25, 5)

  • ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero (Liber Deuteronomii 31, 27)


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina