Znaleziono 5144 Wyniki dla: Mors Autem Saul
et asperget de sanguine ejus parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum ejus quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 9)
pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti juxta æstimationem mensuramque delicti (Liber Leviticus 6, 6)
ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Liber Leviticus 6, 12)
reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi (Liber Leviticus 6, 16)
ideo autem non fermentabitur quia pars ejus in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto (Liber Leviticus 6, 17)
quæ in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)
vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas æneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua (Liber Leviticus 6, 28)
quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet (Liber Leviticus 7, 17)
qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus (Liber Leviticus 7, 31)
adipem autem qui erat super vitalia et reticulum jecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare (Liber Leviticus 8, 16)
tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum (Liber Leviticus 8, 26)
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet (Liber Leviticus 8, 32)