Znaleziono 5144 Wyniki dla: Mors Autem Saul
cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de cælo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus (Liber Nehemiae 9, 28)
in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es (Liber Nehemiae 9, 31)
et tu justus in omnibus quæ venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus (Liber Nehemiae 9, 33)
signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias (Liber Nehemiae 10, 1)
erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri (Liber Nehemiae 10, 38)
habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus (Liber Nehemiae 11, 1)
benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem (Liber Nehemiae 11, 2)
hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Jœd filius Phadaja filius Colaja filius Masia filius Ethehel filius Isaja (Liber Nehemiae 11, 7)
filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aja et Bethel et filiabus ejus (Liber Nehemiae 11, 31)
hii autem sacerdotes et Levitæ qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Josue Saraja Hieremias Ezra (Liber Nehemiae 12, 1)
Hiesue autem genuit Joachim et Joachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Jojada (Liber Nehemiae 12, 10)
in diebus autem Joachim erant sacerdotes principes familiarum Sarajæ Amaria Hieremiæ Anania (Liber Nehemiae 12, 12)