Znaleziono 1170 Wyniki dla: Mihi
noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)
et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam (Liber Ruth 3, 17)
quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo si vis possidere jure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam (Liber Ruth 4, 4)
pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum (Liber I Samuelis 1, 27)
etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam (Liber I Samuelis 2, 15)
et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)
et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum et animam meam faciat et ædificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus (Liber I Samuelis 2, 35)
accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portæ et ait indica oro mihi ubi est domus videntis (Liber I Samuelis 9, 18)
respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)
et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel (Liber I Samuelis 10, 15)
videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis (Liber I Samuelis 12, 12)
ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum (Liber I Samuelis 13, 9)