Znaleziono 745 Wyniki dla: Meum
tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma (Liber Psalmorum 31, 7)
ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur (Liber Psalmorum 34, 13)
quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum sicut onus grave gravatæ sunt super me (Liber Psalmorum 37, 5)
Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus (Liber Psalmorum 37, 10)
cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum (Liber Psalmorum 37, 11)
intende in adiutorium meum Domine salutis meæ (Liber Psalmorum 37, 23)
concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis (Liber Psalmorum 38, 4)
locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi (Liber Psalmorum 38, 5)
obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti (Liber Psalmorum 38, 10)
et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino (Liber Psalmorum 39, 4)
quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meæ et non potui ut viderem multiplicatæ sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me (Liber Psalmorum 39, 13)
eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribæ velociter scribentis (Liber Psalmorum 44, 2)