Znaleziono 961 Wyniki dla: Mer
et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur præ multitudine (Liber Genesis 16, 10)
tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suæ et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 17, 23)
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est (Liber Genesis 21, 17)
quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos (Liber Genesis 24, 46)
pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus (Liber Genesis 24, 48)
quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor ejus (Liber Genesis 25, 10)
eritque germen tuum quasi pulvis terræ dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ (Liber Genesis 28, 14)
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias (Liber Genesis 29, 15)
redeuntique ad vesperam de agro Jacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa (Liber Genesis 30, 16)
et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar (Liber Genesis 30, 18)
constitue mercedem tuam quam dem tibi (Liber Genesis 30, 28)
gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea (Liber Genesis 30, 32)