Znaleziono 1477 Wyniki dla: Mea
et inritaverunt me domus Israël in deserto in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea projecerunt quæ faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos (Prophetia Ezechielis 20, 13)
ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle præcipuam terrarum omnium (Prophetia Ezechielis 20, 15)
quia judicia mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur (Prophetia Ezechielis 20, 16)
ego Dominus Deus vester in præceptis meis ambulate et judicia mea custodite et facite ea (Prophetia Ezechielis 20, 19)
et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 20)
et exacerbaverunt me filii in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea non custodierunt ut facerent ea quæ cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto (Prophetia Ezechielis 20, 21)
averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum (Prophetia Ezechielis 20, 22)
iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras (Prophetia Ezechielis 20, 23)
eo quod judicia mea non fecissent et præcepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum (Prophetia Ezechielis 20, 24)
et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suæ et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ et libaverunt libationes suas (Prophetia Ezechielis 20, 28)
et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israël in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 42)
quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 21, 17)
