Znaleziono 1477 Wyniki dla: Mea
spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar judicia mea cum eis (Liber Ieremiae 4, 12)
ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)
contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meæ (Liber Ieremiae 4, 20)
vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos (Liber Ieremiae 4, 31)
numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 5, 9)
hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos (Liber Ieremiae 5, 14)
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud (Liber Ieremiae 5, 22)
numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 5, 29)
erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem (Liber Ieremiae 6, 8)
et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus (Liber Ieremiae 6, 12)
audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum ejus quia verba mea non audierunt et legem meam projecerunt (Liber Ieremiae 6, 19)
et proiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Ephraim (Liber Ieremiae 7, 15)