Znaleziono 1116 Wyniki dla: Mar
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Jacobi minoris et Joseph mater et Salome (Evangelium secundum Marcum 15, 40)
Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur (Evangelium secundum Marcum 15, 47)
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum (Evangelium secundum Marcum 16, 1)
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariæ Magdalenæ de qua ejecerat septem dæmonia (Evangelium secundum Marcum 16, 9)
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco (Evangelium secundum Lucam 1, 34)
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda (Evangelium secundum Lucam 1, 39)
et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth exultavit infans in utero ejus et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth (Evangelium secundum Lucam 1, 41)
et ait Maria magnificat anima mea Dominum (Evangelium secundum Lucam 1, 46)
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam (Evangelium secundum Lucam 1, 56)