Znaleziono 3552 Wyniki dla: Man
et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra (Prophetia Malachiae 2, 13)
mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israël præcepta et judicia (Prophetia Malachiae 4, 4)
Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Josiam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 10)
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen ejus Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)
hic est enim qui dictus est per Esajam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus (Evangelium secundum Matthaeum 3, 3)
cujus ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno cælorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
et cum oratis non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)
ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)