Znaleziono 161 Wyniki dla: Magis
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus et servus sicut dominus ejus si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)
et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quæ non erraverunt (Evangelium secundum Matthaeum 18, 13)
turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
dicunt omnes crucifigatur ait illis præses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat (Evangelium secundum Marcum 5, 26)
et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant (Evangelium secundum Marcum 6, 51)
et præcepit illis ne cui dicerent quanto autem eis præcipiebat tanto magis plus prædicabant (Evangelium secundum Marcum 7, 36)
et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus et in mare mitteretur (Evangelium secundum Marcum 9, 41)
qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri (Evangelium secundum Marcum 10, 26)
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei (Evangelium secundum Marcum 10, 48)