Znaleziono 57 Wyniki dla: Loquitur
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quærit qui autem quærit gloriam ejus qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater ejus (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)
et dixit ei Jesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est (Evangelium secundum Ioannem 9, 37)
dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur (Evangelium secundum Ioannem 16, 18)
cum audissent autem quia hebræa lingua loquitur ad illos magis præstiterunt silentium (Actus Apostolorum 22, 2)
scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo (Epistula ad Romanos 3, 19)
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
nam qui prophetat hominibus loquitur ædificationem et exhortationem et consolationes (Epistula I ad Corinthios 14, 3)
qui loquitur lingua semet ipsum ædificat qui autem prophetat ecclesiam ædificat (Epistula I ad Corinthios 14, 4)