Znaleziono 905 Wyniki dla: Lie
sapiens mulier ædificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus (Liber Proverbiorum 14, 1)
domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduæ (Liber Proverbiorum 15, 25)
qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet jucunditatem a Domino (Liber Proverbiorum 18, 22)
dolor patris filius stultus et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier (Liber Proverbiorum 19, 13)
tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo (Liber Proverbiorum 20, 16)
perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus ejus (Liber Proverbiorum 21, 8)
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 21, 9)
melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda (Liber Proverbiorum 21, 19)
fovea profunda os alienæ cui iratus est Dominus incidet in eam (Liber Proverbiorum 22, 14)
fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena (Liber Proverbiorum 23, 27)
melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe (Liber Proverbiorum 25, 7)
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 25, 24)