Znaleziono 2001 Wyniki dla: Lia
ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea (Liber I Regum 17, 13)
dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meæ et interficeres filium meum (Liber I Regum 17, 18)
tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)
dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est (Liber I Regum 17, 24)
post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 18, 1)
ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria (Liber I Regum 18, 2)
cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias (Liber I Regum 18, 7)
cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias (Liber I Regum 18, 8)
et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias (Liber I Regum 18, 11)
et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me (Liber I Regum 18, 14)
dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cujus vultum sto quia hodie apparebo ei (Liber I Regum 18, 15)
accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum (Liber I Regum 18, 21)