Znaleziono 2001 Wyniki dla: Lia
percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium (Liber Iudicum 20, 35)
fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores (Liber Iudicum 20, 44)
quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cujus vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia (Liber Iudicum 20, 45)
et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi (Liber Iudicum 20, 46)
juraverunt quoque filii Israël in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem (Liber Iudicum 21, 1)
unde uxores accipient omnes enim in commune juravimus non daturos nos his filias nostras (Liber Iudicum 21, 7)
miserunt itaque decem milia viros robustissimos et præceperunt eis ite et percutite habitatores Jabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum (Liber Iudicum 21, 10)
veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent (Liber Iudicum 21, 14)
filias nostras eis dare non possumus constricti juramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin (Liber Iudicum 21, 18)
cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin (Liber Iudicum 21, 21)
filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 21, 24)
egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Nœmi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens (Liber Ruth 1, 21)