Znaleziono 2003 Wyniki dla: Lege Domini
cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad Hieremiam (Liber Ieremiae 42, 7)
si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 42, 13)
propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiæ Juda hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum et intraveritis ut ibi habitetis (Liber Ieremiae 42, 15)
verbum Domini super vos reliquiæ Juda nolite intrare Ægyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie (Liber Ieremiae 42, 19)
et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos (Liber Ieremiae 42, 21)
factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hæc (Liber Ieremiae 43, 1)
et non audivit Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Juda (Liber Ieremiae 43, 4)
et ingressi sunt terram Ægypti quia non obœdierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas (Liber Ieremiae 43, 7)
et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens (Liber Ieremiae 43, 8)
non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris (Liber Ieremiae 44, 10)
sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te (Liber Ieremiae 44, 16)
propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in præceptis et in testimoniis ejus non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala hæc sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 23)