Znaleziono 475 Wyniki dla: Lav
immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini (Liber II Paralipomenon 30, 15)
porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël (Liber II Paralipomenon 33, 16)
fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit (Liber II Paralipomenon 33, 22)
fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram (Liber II Paralipomenon 34, 2)
argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est præfectis artificum et diversa opera fabricantium (Liber II Paralipomenon 34, 17)
ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israël et Juda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine (Liber II Paralipomenon 34, 21)
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur (Liber II Paralipomenon 34, 25)
et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul (Liber Nehemiae 12, 42)
et nunc Domine magna judicia tua quia non egimus secundum præcepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te (Liber Thobis 3, 5)
cui respondit novi et omnia itinera ejus frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quæ posita est in monte Exbathanis (Liber Thobis 5, 8)
tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suæ et ambulaverunt ambo simul (Liber Thobis 5, 22)
et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum (Liber Thobis 6, 2)