Znaleziono 452 Wyniki dla: Lar
et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis ejus quibus dedit nobis (Liber Baruch 1, 18)
aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant (Liber Baruch 6, 23)
et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis (Liber Baruch 6, 61)
et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent (Prophetia Ezechielis 1, 12)
per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur cum ambularent (Prophetia Ezechielis 1, 17)
cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotæ juxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotæ (Prophetia Ezechielis 1, 19)
et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnæ eorum (Prophetia Ezechielis 1, 24)
et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnæ (Prophetia Ezechielis 3, 13)
et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis (Prophetia Ezechielis 10, 5)
cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat sequebantur et ceteræ nec convertebantur (Prophetia Ezechielis 10, 11)
cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotæ juxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotæ sed et ipsæ juxta erant (Prophetia Ezechielis 10, 16)
antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriæ et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quæ ambiunt te per gyrum (Prophetia Ezechielis 16, 57)