Znaleziono 452 Wyniki dla: Lar
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)
et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (Liber Thobis 11, 6)
dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum (Liber Thobis 11, 7)
etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Liber Thobis 12, 7)
beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem (Liber Thobis 13, 20)
nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt prœliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam (Liber Iudith 5, 22)
et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii (Liber Iudith 6, 8)
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)
et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum (Liber Iudith 12, 6)
porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret (Liber Iudith 14, 9)
sed cum venissent duces ejus et tribuni et universi majores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis (Liber Iudith 14, 11)
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in prœlio a facie Domini mei (Liber Iudith 16, 14)