Mosaico decorativo

Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló

  • et angelo Zmyrnæ ecclesiæ scribe hæc dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit (Apocalypsis Ioannis 2, 8)

  • et angelo Pergami ecclesiæ scribe hæc dicit qui habet rompheam utraque parte acutam (Apocalypsis Ioannis 2, 12)

  • qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit (Apocalypsis Ioannis 2, 17)

  • et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe hæc dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes ejus similes orichalco (Apocalypsis Ioannis 2, 18)

  • sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quæ se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis (Apocalypsis Ioannis 2, 20)

  • et angelo ecclesiæ Sardis scribe hæc dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es (Apocalypsis Ioannis 3, 1)

  • et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe hæc dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit (Apocalypsis Ioannis 3, 7)

  • ecce dabo de synagoga Satanæ qui dicunt se Judæos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te (Apocalypsis Ioannis 3, 9)

  • qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novæ Hierusalem quæ descendit de cælo a Deo meo et nomen meum novum (Apocalypsis Ioannis 3, 12)

  • et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe hæc dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturæ Dei (Apocalypsis Ioannis 3, 14)

  • quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cæcus et nudus (Apocalypsis Ioannis 3, 17)

  • suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuæ et collyrio inungue oculos tuos ut videas (Apocalypsis Ioannis 3, 18)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina