Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de cælo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et lætitia corda vestra (Actus Apostolorum 14, 16)
confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Actus Apostolorum 14, 21)
et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam (Actus Apostolorum 14, 24)
facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quæstione (Actus Apostolorum 15, 2)
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum (Actus Apostolorum 15, 9)
nunc ergo quid temptatis Deum inponere jugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus (Actus Apostolorum 15, 10)
notum a sæculo est Domino opus suum (Actus Apostolorum 15, 18)
tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Judam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus (Actus Apostolorum 15, 22)
placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo (Actus Apostolorum 15, 25)
facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos (Actus Apostolorum 15, 33)
hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis esset (Actus Apostolorum 16, 3)
transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Actus Apostolorum 16, 6)