Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te (Evangelium secundum Ioannem 19, 10)
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Jesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)
et bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum hebraice Golgotha (Evangelium secundum Ioannem 19, 17)
hunc ergo titulum multi legerunt Judæorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus et erat scriptum hebraice græce et latine (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)
deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)
et sudarium quod fuerat super caput ejus non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum (Evangelium secundum Ioannem 20, 7)
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 11)
et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Jesu (Evangelium secundum Ioannem 20, 12)
dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
dicit ei Jesus mulier quid ploras quem quæris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausæ ubi erant discipuli propter metum Judæorum venit Jesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)