Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo (Evangelium secundum Lucam 14, 8)
et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est (Evangelium secundum Lucam 14, 22)
dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam (Evangelium secundum Lucam 14, 24)
ibant autem turbæ multæ cum eo et conversus dixit ad illos (Evangelium secundum Lucam 14, 25)
alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
et ait ad illos parabolam istam dicens (Evangelium secundum Lucam 15, 3)
dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam habente quam super nonaginta novem justis qui non indigent pænitentia (Evangelium secundum Lucam 15, 7)
et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose (Evangelium secundum Lucam 15, 13)
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum ejus et osculatus est illum (Evangelium secundum Lucam 15, 20)
dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius (Evangelium secundum Lucam 16, 1)