Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum (Prophetia Ezechielis 40, 38)
et in vestibulo portæ duæ mensæ hinc et duæ mensæ inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto (Prophetia Ezechielis 40, 39)
et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem duæ mensæ et ad latus alterum ante vestibulum portæ duæ mensæ (Prophetia Ezechielis 40, 40)
quattuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris extructæ longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima (Prophetia Ezechielis 40, 42)
et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portæ orientalis quæ respiciebat ad viam aquilonis (Prophetia Ezechielis 40, 44)
porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei (Prophetia Ezechielis 40, 46)
et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi (Prophetia Ezechielis 40, 47)
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnæ erant in frontibus una hinc et altera inde (Prophetia Ezechielis 40, 49)
et latitudo portæ decem cubitorum erat et latera portæ quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum (Prophetia Ezechielis 41, 2)
et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum (Prophetia Ezechielis 41, 4)
et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu (Prophetia Ezechielis 41, 11)
et ædificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem ædificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo ejus nonaginta cubitorum (Prophetia Ezechielis 41, 12)