Mosaico decorativo

Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló

  • fuge dilecte mi et adsimilare capreæ hinuloque cervorum super montes aromatum (Canticum Canticorum 8, 14)

  • propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec præteriet illum corripiens judicium (Liber Sapientiae 1, 8)

  • quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillæ ad commovendum cor nostrum (Liber Sapientiae 2, 2)

  • quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)

  • vino pretioso et unguentis nos impleamus et non prætereat nos flos temporis (Liber Sapientiae 2, 7)

  • tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere (Liber Sapientiae 2, 16)

  • hæc cogitaverunt et erraverunt excæcavit enim illos malitia eorum (Liber Sapientiae 2, 21)

  • justorum autem animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis (Liber Sapientiae 3, 1)

  • visi sunt in oculis insipientium mori et æstimata est adflictio exitus illorum (Liber Sapientiae 3, 2)

  • et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est (Liber Sapientiae 3, 4)

  • et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se (Liber Sapientiae 3, 5)

  • tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum (Liber Sapientiae 3, 6)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina