Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
sed et hæc quæ non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus (Liber I Regum 3, 13)
si autem ambulaveris in viis meis et custodieris præcepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos (Liber I Regum 3, 14)
igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)
quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier hæc habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo (Liber I Regum 3, 17)
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)
erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël (Liber I Regum 4, 1)
habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant (Liber I Regum 4, 7)
Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan (Liber I Regum 4, 9)
Benabinadab cujus omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem (Liber I Regum 4, 11)
Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio (Liber I Regum 4, 15)
Baana filius Usi in Aser et in Balod (Liber I Regum 4, 16)
Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Ægypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus (Liber I Regum 4, 21)