Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue et qui noverant omnia opera Domini quæ fecerat in Israël (Liber Iosue 24, 31)
cepitque Judas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis (Liber Iudicum 1, 18)
Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio ejus factusque est ei tributarius (Liber Iudicum 1, 30)
artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent (Liber Iudicum 1, 34)
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Joseph factusque est ei tributarius (Liber Iudicum 1, 35)
fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca (Liber Iudicum 1, 36)
ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum (Liber Iudicum 2, 1)
cumque loqueretur angelus Domini verba hæc ad omnes filios Israël elevaverunt vocem suam et fleverunt (Liber Iudicum 2, 4)
et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino (Liber Iudicum 2, 5)
servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)
ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)
sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et juravit eis et vehementer adflicti sunt (Liber Iudicum 2, 15)