Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum (Liber Iosue 20, 4)
et habitabit in civitate illa donec stet ante judicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat (Liber Iosue 20, 6)
et trans Jordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quæ sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse (Liber Iosue 20, 8)
locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan atque dixerunt Dominus præcepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta (Liber Iosue 21, 2)
et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim (Liber Iosue 21, 7)
et Helon Dabir (Liber Iosue 21, 15)
et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor (Liber Iosue 21, 24)
filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas (Liber Iosue 21, 27)
filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Jechenam et Chartha (Liber Iosue 21, 34)
et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis (Liber Iosue 21, 35)
nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in præsentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri (Liber Iosue 22, 3)
reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)