Znaleziono 578 Wyniki dla: Juxta
scripsitque in tabulis juxta id quod prius scripserat verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi (Liber Deuteronomii 10, 4)
qui sunt trans Jordanem post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul (Liber Deuteronomii 11, 30)
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede juxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes (Liber Deuteronomii 12, 15)
cunctarum in circuitu gentium quæ juxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terræ (Liber Deuteronomii 13, 7)
ixon et vulturem ac milvum juxta genus suum (Liber Deuteronomii 14, 13)
strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem juxta genus suum (Liber Deuteronomii 14, 15)
non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam juxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis (Liber Deuteronomii 15, 18)
et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuæ quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 16, 10)
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei (Liber Deuteronomii 16, 17)
non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 16, 21)
juxta legem ejus sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram (Liber Deuteronomii 17, 11)
observa diligenter ne incurras in plagam lepræ sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes levitici generis juxta id quod præcepi eis et imple sollicite (Liber Deuteronomii 24, 8)
