Znaleziono 88 Wyniki dla: Justitiæ

  • ergo erravimus a via veritatis et justitiæ lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis (Liber Sapientiae 5, 6)

  • quoniam cum essetis ministri regni illius non recte judicastis neque custodistis legem justitiæ neque secundum voluntatem Dei ambulastis (Liber Sapientiae 6, 5)

  • virtus enim tua justitiæ initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis (Liber Sapientiae 12, 16)

  • absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum et justitiæ legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos justos patri jam decantantes laudes (Liber Sapientiae 18, 9)

  • sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus justitiæ successus habebit (Liber Ecclesiasticus 3, 32)

  • sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et præibit in viam justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 12)

  • et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 21)

  • in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 29)

  • esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et justitiæ (Liber Ecclesiasticus 5, 12)

  • qui timet Deum faciet illud et qui continens est justitiæ adprehendet illam (Liber Ecclesiasticus 15, 1)

  • nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est (Liber Ecclesiasticus 16, 22)

  • pænitentibus autem dedit viam justitiæ et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis (Liber Ecclesiasticus 17, 20)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina