Znaleziono 148 Wyniki dla: Judas

  • et ait Judas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis (Liber I Maccabaeorum 4, 8)

  • et reversus est Judas et exercitus ejus sequens eum (Liber I Maccabaeorum 4, 16)

  • et Judas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas (Liber I Maccabaeorum 4, 23)

  • et venerunt in Judæam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Judas cum decem milibus viris (Liber I Maccabaeorum 4, 29)

  • dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare (Liber I Maccabaeorum 4, 36)

  • tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta (Liber I Maccabaeorum 4, 41)

  • et statuit Judas et fratres ejus et universa ecclesia Israël ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum lætitia et gaudio (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna (Liber I Maccabaeorum 5, 3)

  • ut audivit autem Judas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis (Liber I Maccabaeorum 5, 16)

  • dixitque Judas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Jonathas ibimus in Galaditin (Liber I Maccabaeorum 5, 17)

  • et Judas Macchabeus et Jonathas et fratres ejus transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum (Liber I Maccabaeorum 5, 24)

  • et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 28)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina