Znaleziono 601 Wyniki dla: Juda
et dixi cum fecisset hæc omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prævaricatrix soror ejus Juda (Liber Ieremiae 3, 7)
quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)
et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 10)
et dixit Dominus ad me justificavit animam suam aversatrix Israël conparatione prævaricatricis Juda (Liber Ieremiae 3, 11)
in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)
hæc enim dicit Dominus viro Juda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas (Liber Ieremiae 4, 3)
circumcidimini Domino et auferte præputia cordium vestrorum vir Juda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum (Liber Ieremiae 4, 4)
adnuntiate in Juda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas (Liber Ieremiae 4, 5)
concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)
prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël et domus Juda ait Dominus (Liber Ieremiae 5, 11)
adnuntiate hoc domui Jacob et auditum facite in Juda dicentes (Liber Ieremiae 5, 20)
sta in porta domus Domini et prædica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Juda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum (Liber Ieremiae 7, 2)