Znaleziono 184 Wyniki dla: Joseph

  • et erit domus Jacob ignis et domus Joseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiæ domus Esau quia Dominus locutus est (Prophetia Abdiae 1, 18)

  • et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos (Prophetia Zachariae 10, 6)

  • Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ de qua natus est Jesus qui vocatur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)

  • Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)

  • Joseph autem vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)

  • hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)

  • qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Joseph in Ægypto (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)

  • nonne hic est fabri filius nonne mater ejus dicitur Maria et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)

  • inter quas erat Maria Magdalene et Maria Jacobi et Joseph mater et mater filiorum Zebedæi (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)

  • cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina