Znaleziono 208 Wyniki dla: Jesum Christum
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
videns autem Jesum a longe cucurrit et adoravit eum (Evangelium secundum Marcum 5, 6)
et veniunt ad Jesum et vident illum qui a dæmonio vexabatur sedentem vestitum et sanæ mentis et timuerunt (Evangelium secundum Marcum 5, 15)
et convenientes apostoli ad Jesum renuntiaverunt illi omnia quæ egerant et docuerant (Evangelium secundum Marcum 6, 30)
et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Jesum tantum secum (Evangelium secundum Marcum 9, 7)
et duxerunt pullum ad Jesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo (Evangelium secundum Marcum 11, 7)
et respondens Jesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribæ Christum Filium esse David (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribæ et seniores (Evangelium secundum Marcum 14, 53)
summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversum Jesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Jesum dicens non respondes quicquam ad ea quæ tibi obiciuntur ab his (Evangelium secundum Marcum 14, 60)
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato (Evangelium secundum Marcum 15, 1)
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Jesum flagellis cæsum ut crucifigeretur (Evangelium secundum Marcum 15, 15)