Znaleziono 2334 Wyniki dla: Israel Map
reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israël muttire ausus est (Liber Iosue 10, 21)
cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israël et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent (Liber Iosue 10, 24)
transivit cum omni Israël de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam (Liber Iosue 10, 29)
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israël percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores ejus non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho (Liber Iosue 10, 30)
tradiditque Dominus Lachis in manu Israël et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quæ fuerat in ea sicut fecerat Lebna (Liber Iosue 10, 32)
percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut præceperat ei Dominus Deus Israël (Liber Iosue 10, 41)
universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israël pugnabat pro eo reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala (Liber Iosue 10, 43)
conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israël (Liber Iosue 11, 5)
dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël equos eorum subnervabis et currus igne conbures (Liber Iosue 11, 6)
tradiditque illos Dominus in manu Israël qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias (Liber Iosue 11, 8)
absque urbibus quæ erant in collibus et in tumulis sitæ ceteras succendit Israël unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit (Liber Iosue 11, 13)
omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël cunctis hominibus interfectis (Liber Iosue 11, 14)
