Mosaico decorativo

Znaleziono 2335 Wyniki dla: Israel Censu

  • congregavit ergo rex Israël prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 6)

  • et ait rex Israël ad Josaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Josaphat ait ne loquaris ita rex (Liber I Regum 22, 8)

  • vocavit ergo rex Israël eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla (Liber I Regum 22, 9)

  • rex autem Israël et Josaphat rex Juda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area juxta ostium portæ Samariæ et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum (Liber I Regum 22, 10)

  • et ille ait vidi cunctum Israël dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace (Liber I Regum 22, 17)

  • dixit ergo rex Israël ad Josaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum (Liber I Regum 22, 18)

  • et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter (Liber I Regum 22, 20)

  • et ait rex Israël tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Joas filium Ammelech (Liber I Regum 22, 26)

  • ascendit itaque rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad (Liber I Regum 22, 29)

  • dixitque rex Israël ad Josaphat sume arma et ingredere prœlium et induere vestibus tuis porro rex Israël mutavit habitum et ingressus est bellum (Liber I Regum 22, 30)

  • rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam nisi contra regem Israël solum (Liber I Regum 22, 31)

  • cum ergo vidissent principes curruum Josaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israël et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Josaphat (Liber I Regum 22, 32)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina