Znaleziono 1307 Wyniki dla: In Domum Suam
Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum. (Prophetia Danielis 11, 18)
Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur. (Prophetia Danielis 11, 19)
Et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)
Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)
Et mittet manum suam in terras et Terra Ægypti non effugiet. (Prophetia Danielis 11, 42)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)
parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. (Prophetia Danielis 13, 3)
Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)
erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea (Prophetia Danielis 13, 11)
Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)
Cumque revertissent, venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)