Znaleziono 1758 Wyniki dla: Ima
libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua (Liber Ecclesiasticus 4, 9)
pro anima tua non confundaris dicere verum (Liber Ecclesiasticus 4, 24)
ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium (Liber Ecclesiasticus 4, 26)
pro justitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
super furem enim est confusio et pænitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia (Liber Ecclesiasticus 5, 17)
anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris (Liber Ecclesiasticus 6, 33)
noli esse pusillanimis in anima tua (Liber Ecclesiasticus 7, 9)
non lædas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam (Liber Ecclesiasticus 7, 22)
servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum (Liber Ecclesiasticus 7, 23)
mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica (Liber Ecclesiasticus 7, 31)