Znaleziono 1758 Wyniki dla: Ima
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suæ figuret illud et adsimilet illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)
aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quæ in illo est perliniens (Liber Sapientiae 13, 14)
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio (Liber Sapientiae 13, 16)
et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est (Liber Sapientiae 13, 17)
tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam (Liber Sapientiae 14, 3)
sed ut non esset vacua sapientiæ tuæ opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt (Liber Sapientiae 14, 5)
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cœpit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia (Liber Sapientiae 14, 15)
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam præsentem colerent sua sollicitudine (Liber Sapientiae 14, 17)
multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt (Liber Sapientiae 14, 20)
Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia mœchiæ et inpudicitia (Liber Sapientiae 14, 26)
dum enim confidunt in idolis quæ sunt sine anima male jurantes renoceri se non sperant (Liber Sapientiae 14, 29)