Znaleziono 1758 Wyniki dla: Ima
si læserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni æstimatione restituet (Liber Exodus 22, 5)
decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi (Liber Exodus 22, 29)
peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 23, 9)
sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena (Liber Exodus 23, 12)
misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (Liber Exodus 24, 5)
decimam partem similæ conspersæ oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno (Liber Exodus 29, 40)
non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis (Liber Exodus 30, 9)
quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti (Liber Exodus 30, 12)
susceptamque pecuniam quæ conlata est a filiis Israël trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum (Liber Exodus 30, 16)
dicens sume tibi aromata prima et zmyrnæ electæ quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta (Liber Exodus 30, 23)
custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui (Liber Exodus 31, 14)
omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit (Liber Exodus 34, 19)